- AEGRI
- AEGRIbis ac ter de die ab Adriano visitati, apud Spartian. in Vita eius c. 9. Aegros bis ac ter die, et nonnullos Equites Romanos ac libertinos visitavit, solatiis refovit, consiliis sublevavit, etc. Ubi solatia pro salariis ac alimentis non solum sequior et posterior aetas; sed etiam illa, quae optimae et antiquae propior, accepit. Exempla passim obvia et iam pridem ab eruditis viris hoc observatum, in Cod. Theodos. solatiis pro mercedula praestitis. Cassiodorus Variar. l. 5. Hoc sollicitudo nostra prospexit, ut acceptis mercedibus competentibus pedaturam murorum omnes in commune subeatis, qui vicinitate iungimini: quatenus accommodatô solatiô securius impleatur, quod paucis inexplicabile fortasse cognoscitur. Sed hôc Cassiodori locô solatium pro mercede male accipi, docer Salmas. Commoda autem et salaria militiae, solatia appellant Imperatores in Cod. Iustinianus etiam Puncta dixit. Refrigerium etiam pro solatio vel salario dixerunt, et resrigerare. Tertullian. resrigerare indigentibus; et ἀναψυχὴ in Novellis Iustiniani pro salario. Vide Salmas. ad Spartian. loc. cit. qui etiam paulo post de eodem Imperatore aegros milites in hospitiis vidisse, addit: ubi videre pro visere esse, moner Casaubonus ad loc. cit. Ab Aegris Cubiculariorum, dictum fuisse, qui aegros cubiculariorum curabat, vidimus supra, in voce Ab: Adde quae infra dicemus, vocibus Infirmarium, Invalidi, Nosocomium, Oleum, Parabolani, Pileolum, ubi de Ponder andi ritu, Postis, Probatica, Retrochorus, Valetudinarium etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.